- NUNCOREUS
- NUNCOREUSSesostris fil. qui obeliscum illum 100. cubitorum, qui postea Romae situs fuit in Vaticano, curavit excidendum, Plin. l. 36. c. 11. Diodorus Sesostrim vocat, patris nomine; ait enim, Sesostris filium in regno succedentem, καὶ τὴν τοῦ πατρὸς προσηγορίαν ἑαυτῷ περιθέμενον, et patris nomen sibi assumentem, nihil bellô memorabile peregisse, l. 1. Herodot. Phexonem appellat, eumque, praeter alia in reliquis templis donaria suspensa, in templo Solis duos obeliscos spectaculô dignos, longitud 100. cubit. latitud. 8. posuisse, ob visum sibi restitutum, refert, l. 2. c. 111. Vide infra Pheron, it. Rubra Gleba.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.